- CENTURIATUS Mulus
- CENTURIATUS Mulusapud Vopisc. in Aureliano, c. 7. Equum sagmarium suum defricet -- Mulum centuriatum comiter curet: mulus est centuriae inserviens. Solutâ enim veteris militiae disciplinâ, coepêre apud Romanos singulis centuriis muli deputari, ad sarcinas vehendas, qui hinc centuriati dicti sunt. Hadr. Turnebus apud Casaubon. Notis. in h. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.